monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 332

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 332
quo dicto cum complures deorum quantum decuerat arriderent, Pallas aliquanto concussior iocum emergentis inhibuit, memorans hanc admodum sobriam, quod quibusdam divis penitus denegatum, etiam inter germanas, quae probandae sunt, acriorem, a nullo posse, cum asserta protulerit, derideri. illa autem quae in argumentum virosae assertionis acrimoniaeque detulerat, tradere eam iubet ac se ad insinuandae sollertiae habitum comparare.